- QUINISEXTA
- QUINISEXTAGraece Πενθέκτη, dicta Synodus Trullana secunda, habita Constantinopoli sub Iustiniano Rhinothmeto; quod quintae et sextae Synodi defectum suppleverit, ὅτι τ᾿ὸ ὑςτέρημα τῆς πέμπτης καὶ τῆς ἕκτης συνόδου ἀνεπλήρωσε, τὴν τȏυ ἱερῶν φημὶ κανόνων, verba sunt Macarii Ancyrani. De ea pluribus agit Io. Forbesius, Instructionum Hist. Theol. l. V. c. 5. toto. Vide et Cl. SUicerum, Thes. Eccl. voce Πενθέκτη. Addo, quod in Trullo palatio habita, unde nomen. Coeterum Reformatis est Oecumenica ultima, sed quod Clericorum permisit coniugium, fastum Ecclesiae Romanae notavit, Honorium Papam cum reliquis Monothelitis anathemate feriit, in hac Communione non admittitur: cum eam tamen Concilium Nicaenum II. quod pro authentico habent, et Hadrianus Papa confirmaverit. Vide Maegdeburgenses ad Sec. VII. Georg. Hornium, Historiâ Eccl. et M. Leydeckerum, Notis ac Observation. ad eam, p. 254. num 50. 55.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.